Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 88 Cic. Luc. 90 () >>Cic. Luc. 92

89Quid loquar de insanis: qualis tandem fuit adfinis tuus Catule Tuditanus, quisquam sanislsimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? quid ille qui 'video video te; vive [Note] Ulixes dum licet' [Note] nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret; quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur; quid [Note] ipse Alcmeo tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne ibidem incitato furore 'unde haec flamma oritur' [Note] et illa deinceps 'incede incede, adsunt me expetunt'; quid cum virginis fidem implorat:

-- --

'fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam
hanc vim, quae me excruciat,
caeruleae [Note] incinctae angui [Note] incedunt, circumstant cum
ardentibus taedis',
num dubitas quin sibi haec videre videatur? itemque cetera [Note] 'intendit crinitus Apollo
arcum auratum, luna innixus,
Diana facem iacit a laeva':
90qui magis haec crederet si essent quam credebat quia videbantur; apparet enim iam cor cum oculis consentire. Omnia autem haec proferuntur ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. vos autem nihil agitis, cum illa falsa [Note] vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt [Note] aut eorum qui furere destiterint, sed quails visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur. [Note]



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 88 Cic. Luc. 90 () >>Cic. Luc. 92

Powered by PhiloLogic